- PULSANTES
- PULSANTESin Ecclesia Romana dicuntur, Monachismi Candidati, quod pulsent ad fores Monasterii, in Monachorum album admitti postulantes. Regula S. Benedicti, c. 58. Noviter veniens quis ad conversionem, non ei facilis tribuatur ingressus ---- ergo si veniens perseveraverit pulsans, et illatas sibi iniurias et difficultates ingressus, post 4. aut 5. dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, annuatur ei ingressus et sit in Cella hospitum paucis diebus, posteâ sit in Cella novitierum, ubi meditetur, manducet et dormiat. Hinc de Carolomanno fratre Pipini Regis Monacho facto ad Casinum, ait Regino A. C. 746. Et iuxta morem portam Monasterii pulsans, colloquium Patris Monasterii expetiit etc. Hi itaque, antequam reciperentur, prius probabantur et examinabantur in Pulsatorio, loco sic ab iis dicto, qui in Cella hospitum erat, uti docet eadem Reg. d. c. In eo enim 4. aut 5. dierum, ut vult Benedictus, vel 2. mempsium, ut Magister, vel anni spatiô, ut Cassianus, rigidiori examini subiciebatur pulsans, laborando cum fratribus, contentus annonae modicâ mensurâ, vel regulae disciplinâ et excommunicationum: ut et mores Monasterii probaret et ipse probaretur ———— In quibus 2. mensibus, sub cura illorum Fratrum, qui peregrinos custodiunt, et ipsi similiter custodiebantur etc. uti habet Magister Regulae, c. 88. Domus pulsantium hic locus dicitur alias, et in Monasterio S. Galli hanc Inscriptionem habet.Hoc claustro Oblati Pulsantibus ossociantur.Sed et Pulsantium nomine Novitii quoque nunnumquam veniunt, quod necdum omnino admissi votum professionis Monasticae nondum emiserint. Vide Auctores laudatos Car. du Fresne in Glossar, qui ab hac origine Gallicam vocem Espousser, quod strictius examinare significat, deducit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.